Meschines

There are no people researching Meschines

Found only 1 record in Westmorland Church Notes.

Kirkby Thore (In. N. chancel, brass). Subtus reconditur Depositum Mortale J ohannis Dalston de Acornbank infra Comitatum Westmoriæ Armigerj Filij Christopheri Dalston Equitis Aurati. Dum in vivis erat magnum se præbuit virtutum omnium Exemplar, seræ Posteritati imitandum Pietate, Prudentiâ, morum candore et pronâ in omnes Benevolentiâ inter Populares suos diu Emicuit. Paternum Genus duxit â Robert de Dalston Fratre Huberti de Vallibus Consanguinco Ranulphi de Micenis cui Will. I (conquestor dictus) Cumbrian Dedit. Primam Juventutem Humanioribus Literis imbuit Collegium Reginæ quod Oxonijs est; Juris municipales Scientiâ Hospitium Graiense quod Londici. Patriæ restitutus officia Justiciarij ad Pacem Locum Tenentis Deputati, et Nuntij de Burgo Aballaba ad Parliament per Quindecim Annos bene et fideliter gessit. Bello Civili quod exarsit A.D. MDCXLI. a partibus Regijs fortiter stetit præ eà Perduellionum rabie. gravià passus. Publicis negotijs maximé Idoneus intra Privatam vitam se continuit: satius ducens Hospitalitatem inter vicinos colere; Rem Familiarem augere, Sibi Suisq. sapere, Matrimonio accepit Luciam Filiam unicam et Hæredem Richardi Fallowfield de Strickland Magnâ, intra Agrum Westmoriæ Arm. Quæ Maternum Stemma habuit de Familiâ de Lowther-Hall. Ex ilIâ suscepit Filios Filiâsq. xxi viz. Christopherum, Thomam, Georgiam, Willielmum, Caro1um, Elizabetham, Franciscam, Luciam, Ianam, Dorotheam, Margarettam et Decem alios qui sub ipsâ Infantia morte cesserunt. Animam Deo Resignavit apud Prædiolum suum de Mill-Rigg xiii die Mensis Aprilis A.D. MDCXCII. ("Burn's copy is quite wrong." (Hill MSS. iv. 426, and N. & B. call this Memory of I. the only one in the church.