North of the Sands

Westmorland Church Notes - Sandes

 

Sandes Kendal

(In. S. W). Heus Peripatetice. Siste, disce, et (si possis) imitare. En pulchrum, tibi virtutis, Specimen, Eximium, ingenij et laboris, exemplar. Humana, quicquid valuit, solertia ; Quicquid magnum,laudabile, utile, Honesta, potuit assequi, vel efficere, industria, Illud totum, optime valuit, assequutus est, effecit, Prudentia, charitate, diligentia summa; Illud nempe (Quem nec mirari licet, nec satis dolere) Egregius industriae Fautor, Singularis Literarum Patronus, Pauperum perpetuus Pater, Thomas Sandes, Qui, annis satiatis, Cælomaturus, (Charissimae Conjugi heu ! breve nimis superstes) Hinc abijt Vicesimo secundo die Augusti, Anno Salutis humanae MDCLXXXI, Aetatis suae, LXXV. Abijt (inquam) non obijt, nequit enim mori, Dum sit hominibus virtus, aut, virtuti historia. At-at ! Sileat periturum marmor ; Omni dum marmore Perennius, Et vel Memphiticá, diuturnius, Pyramide, Ipse, sibi monumentum, struxit, Gerontocomium. Arms, fess dancette between 3 cross crosslets fitché. (See Preface.)